TEXTO VIII

11:57 Posted by MAGISTER JOAMMIRO

Aemilia in cubiculo sedet cum duabus ancillis, quarum altera speculum tenet, altera capillos eius pectit. Aemilia iubet eas speculum et pectinem desinere et e cubiculo exire: “abite – inquit – et vocate Iuliam; eam mecum in urbem venire volo”. Eae statim exeunt et paulo post Iulia cubiculum intrat. Iulia: “Cur me vocas, mater?” Aemilia: “ in animo habeo ipsa in urbem ire ad mercatorem cuius taberna non procul abest nam ille bonos cibos vendere solet. Volo te mecum venire”. Itaque brevi tempore utraque femina a servis per urbem fertur. Omnia quae Iulia videt eam delectant. Primum spectat poetam versus recitantem, deinde mendicos pecuniam petentes, postremo servos multos literas ferentes.
pectit: peina
pecten,pectinis: peine

0 comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.