7:10
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
Fratres pugnantes II
Tum Marcus ventrem Quinti pugno pulsat: Quintus stare non potest sed cadens pedes Marci capit eumque ad terram iacit. Neque pueri in terra iacentes pugnare desinunt. Uterque clamat, dum alter alterum pulsat. Aemilia clamorem audiens accurrit. Mater filios pugnantes videt et voce severa: “desinite, pueri!”-inquit-“hoc satis est. Surgite!”. Filii matri non parent neque pugnare desinunt. Tum mater irata virgam quae in terra iacet sumit atque filios verberat.
9:44
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
Fratres pugnantes (pars I)
Marcus , qui in horto magnae villae cum fratre suo ludit, virgam manu tenet clamans: “hoc est pilum meum nam miles Romanus sum, ut avunculus noster. Contra Germanos , Romanorum hostes, pugno. Tu hostis Germanus es, Quinte. Impetum in te facio!”. Hoc dicens Marcus virgam in Quintum iacit sed virga ante eum ad terram cadit. Quintus respondet: “quamquam arma non habeo, pugnis pugnare possum” et cum fratre pugnare incipit: Marcum pugno pulsat sed ille non male se defendit. Pugnos ante caput tenet neque Quintus faciem eius pulsare potest.
11:57
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
Aemilia in cubiculo sedet cum duabus ancillis, quarum altera speculum tenet, altera capillos eius pectit. Aemilia iubet eas speculum et pectinem desinere et e cubiculo exire: “abite – inquit – et vocate Iuliam; eam mecum in urbem venire volo”. Eae statim exeunt et paulo post Iulia cubiculum intrat. Iulia: “Cur me vocas, mater?” Aemilia: “ in animo habeo ipsa in urbem ire ad mercatorem cuius taberna non procul abest nam ille bonos cibos vendere solet. Volo te mecum venire”. Itaque brevi tempore utraque femina a servis per urbem fertur. Omnia quae Iulia videt eam delectant. Primum spectat poetam versus recitantem, deinde mendicos pecuniam petentes, postremo servos multos literas ferentes.
pectit: peina
pecten,pectinis: peine
11:52
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
TRADUCE AL LATÍN
Quinto siente que él está sano pues el pie ya no le duele. Así pues por la mañana va de nuevo a la escuela con su hermano Marco. Uno y otro niño se sientan en las sillas de la escuela esperando al maestro. Éste entra , saluda a los discípulos, se sienta y ordena: “Levántate, Quinto, y comienza a recitar tu libro”. Quinto no se levanta sino que mostrando su pie dice: “no puedo estar de pie porque todavía me duele el pie y no puedo recitar porque no puedo ver las letras. Mis ojos están también enfermos”.
12:07
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
STULTUS PASTOR
Cornutus dominus est qui in magna villa habitat. Is multos servos ancillasque habet. Alteri servi in villa et in agris laborant, alteri oves in montibus custodiunt, nam Cornutus multas oves habet. Sed pastores omnes oves semper custodire non possunt. Igitur fur nocte venit et unam ovem capit. Pastor eum e villa discedentem videt et magna voce clamans dicit: “consiste, improbe homo!" et magna velocitate currens furem iam fugientem capit. “veni mecum- inquit- ego te ante dominum meum porto.”
“esto! – respondet fur. sed primum tunicam meam quae apud illam arborem iacet capere volo; deinde dominum tuum petere possumus.Tu interea ovem custodi”. "Ignave" – inquit pastor- "si ego hic maneo, tu fugere potes. sed stultus non sum. tu mane hic et ovem custodi. ego tunicam tuam quaerere possum”. Et hoc dicens ad silvam it, furem cum ove solus relinquens.
custodire: cuidar.
fugio: huir.
esto: sea, vale.
interea: entre tanto
manere: esperar, permanecer
12:13
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
PERSEO
1. EL ARCA
Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus eius, Acrisius, vult Perseum nepotem suum necare nam propter oraculum puerum timet. Capit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea claudit. Tum arcam ipsam in mare iacit. Danae, Persei mater, perterrita est; tempestas enim magna mare turbat. Perseus autem in sinu matris dormit periculum ignorans. Iuppiter tamen haec omnia videns, filio suo auxilium portare constituit. Tranquillum igitur facit mare, et arcam ad insulam Seriphum ducit
Iuppiter,Iovis: Júpiter
avus,i: abuelo
nepos,nepotis:nieto
necare: matar
propter: prep.+acus.: a causa de
ligneus,a,um: de madera
sinus,us: regazo
ignorare: ignorar,desconocer
constituere: decidir
Seriphus,i: Sérifos
10:44
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
MAGICAE VIRGULAE
Plautius, qui est vir pecuniosus, multas res pulchras in villae suae cubiculo habet. Sed fur nocte venit et candelabrum aureum e cubiculo capit. Proxima nocte cistam argenteam capit. Tunc Plautius servos suos interrogat, sed nemo ei respondet. Itaque duos servos , quos improbiores quam ceteros putabat, deligit: alter servus cubiculum primam diei partem vigilare debet; alter secundam diei partem. Sed postero die, cum mane erat, Plautius sacculum nummorum plenum e cubiculo abesse videt. Iratus “unus ex his duobus servis fur est ”-inquit-“sed uter servus?”. Itaque Plautius illos duos servos in tablinum suum vocat. “ Quis est fur?”- inquit- sed neuter servus respondet. Plautius igitur virgulam utrique servo dat dicens: “hae virgulae magicae sunt: virgula quam fur habet mane longior erit ”. Deinde uterque servus ad cubicula adeunt. Servus, qui fur erat, timens virgulam suam mane longiorem futurum esse, eam dentibus breviorem facit. Postero die mane Plautius servos vocat. “ Uter virgulam breviorem habet?” – interrogat- “ servus qui eam habet fur est!
fur, furis: ladrón cista,ae: caja deligere: escoger virgula,ae: ramita erit: será futurum esse:( inf.futuro): sería
6:37
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
Hannibal Saguntum, Hispaniae urbem Romanorum amicam, oppugnat et capit. Sic bellum Punicum secundum incipit. Hannibal fratrem Hasdrubalem in Hispania cum magno exercitu relinquit et ipse ad Italiam octoginta milia peditum , decem milia equitum atque triginta elephantos ducit. Apud Ticinum flumen primum, deinde apud Trebiam, consulum Romanorum exercitus vincit.
primum: primero; en primer lugar. Hannibal,is: Aníbal
deinde: luego, después. Hasdrubal,is: Asdrúbal
vincit: vencer. Ticinus,i: Tesino
Saguntum,i: Sagunto Trebia,ae: Trebia
8:48
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
Hazaña de Horacio Cocles
Tarquinus Superbus regnum recuperare vult. Itaque Porsennae, Etruscorum regis, auxilium petit. Is bellum contra Romanos facit. Eius exercitus iam Romam adit. Pons Sublicius super Tiberim una via Etruscis est. Tunc Horatius, fortissimus miles Romanus, suis dicit pontem rumpere. Ille solus cum hostibus pugnat et eorum impetum ante pontem sustinet. Tandem, cum fragorem pontis rupti audit, se in flumen iacit et ad suos salvus natat.
regnum,i: reino.
una: única
Pons Sublicius: puente Sublicio (el puente sobre el río Tíber más antiguo de Roma)
Tiberis,Tiberis: Tíber (río de Roma)
Tandem: finalmente
fragor,fragoris: fragor, estrépito
pontis rupti: del puente roto, es decir, del derrumbamiento del puente.
salvus: sano y salvo
10:55
Posted by MAGISTER JOAMMIRO
Traduce el siguiente texto sobre la creación del consulado.
Romani, postquam Tarquinum regem expulsant, duos consules creant, qui imperium unum tantum annum habent. Romani cives quotannis duos novos consules deligunt. Primo anno Lucius Iunius Brutus et Lucius Tarquinius Collatinus deliguntur. Tarquinius autem ex urbe exit quod id nomen invisum populo Romano est. Eius loco Publius Valerius deligitur, quem “Publicolam” vocant , id est, populi amicum.
Vocabulario:
quotannis: todos los años.
deligere: elegir.
invisus,a,um: odioso. Se refiere al nombre “Tarquinius” ya que el último y nefasto rey de Roma se llamaba así.
locus,i: lugar