TEXTO IV
MAGICAE VIRGULAE
Plautius, qui est vir pecuniosus, multas res pulchras in villae suae cubiculo habet. Sed fur nocte venit et candelabrum aureum e cubiculo capit. Proxima nocte cistam argenteam capit. Tunc Plautius servos suos interrogat, sed nemo ei respondet. Itaque duos servos , quos improbiores quam ceteros putabat, deligit: alter servus cubiculum primam diei partem vigilare debet; alter secundam diei partem. Sed postero die, cum mane erat, Plautius sacculum nummorum plenum e cubiculo abesse videt. Iratus “unus ex his duobus servis fur est ”-inquit-“sed uter servus?”. Itaque Plautius illos duos servos in tablinum suum vocat. “ Quis est fur?”- inquit- sed neuter servus respondet. Plautius igitur virgulam utrique servo dat dicens: “hae virgulae magicae sunt: virgula quam fur habet mane longior erit ”. Deinde uterque servus ad cubicula adeunt. Servus, qui fur erat, timens virgulam suam mane longiorem futurum esse, eam dentibus breviorem facit. Postero die mane Plautius servos vocat. “ Uter virgulam breviorem habet?” – interrogat- “ servus qui eam habet fur est!
fur, furis: ladrón cista,ae: caja deligere: escoger virgula,ae: ramita erit: será futurum esse:( inf.futuro): sería
fur, furis: ladrón cista,ae: caja deligere: escoger virgula,ae: ramita erit: será futurum esse:( inf.futuro): sería
0 comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.