TEXTO VI

12:07 Posted by MAGISTER JOAMMIRO

STULTUS PASTOR

Cornutus dominus est qui in magna villa habitat. Is multos servos ancillasque habet. Alteri servi in villa et in agris laborant, alteri oves in montibus custodiunt, nam Cornutus multas oves habet. Sed pastores omnes oves semper custodire non possunt. Igitur fur nocte venit et unam ovem capit. Pastor eum e villa discedentem videt et magna voce clamans dicit: “consiste, improbe homo!" et magna velocitate currens furem iam fugientem capit. “veni mecum- inquit- ego te ante dominum meum porto.”
“esto! – respondet fur. sed primum tunicam meam quae apud illam arborem iacet capere volo; deinde dominum tuum petere possumus.Tu interea ovem custodi”. "Ignave" – inquit pastor- "si ego hic maneo, tu fugere potes. sed stultus non sum. tu mane hic et ovem custodi. ego tunicam tuam quaerere possum”. Et hoc dicens ad silvam it, furem cum ove solus relinquens.

custodire: cuidar.
fugio: huir.
esto: sea, vale.
interea: entre tanto
manere: esperar, permanecer

0 comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.