EUROPA
Europa pulchra virgo Graeca fuit. Quae, dum cum aliis puellis in campo ludebat, currebat, pilam iaciebat floresque carpendo delectabatur, subito magnum et album taurum vidit. Quem cum primum conspexerunt, amicae eius perterritae fugerunt clamantes. Taurus autem non saevus esse videbatur, itaque Europa, quae taurum propius videndi cupida erat, ad taurum accedens manu sua eum tetigit et herbas ex campo captas tauro dedit qui eas edendo laetabatur. Tandem Europa, audacius agens, in tauri tergum ascendens ibi considit et “amicae, venite et me spectate!” inquit, “videte me in tauri tergo sedentem”. Statim autem taurus, qui humi iacebat, surgens ad maris oram currere coepit. Europa clamavit perterrita; amicae eius flentes in litus ad adiuvandum cucurrerunt neque vero Europam, quae tauro vehebatur, consequi potuerunt: taurus, campo relicto, Oceanum petivit atque in magnos maris fluctus intrans natabat. Postquam in altum pervenit, “non taurus” inquit, “sed Iuppiter, deorum hominumque pater sum. Noli timere: non enim malus sum neque tibi nocere volo sed amore tui captus te rapere constitui”. Europa igitur, quae initio valde metuerat, timorem suum deposuit neque iam flebat. Mox vero ad novam terram pervenerunt ubi taurus ad divinam suam formam rediit et Europam uxorem duxit.
Tangere,tetigisse,tactum
Curro,cucurrisse
Relinquere,reliqui,relictum
Pervenire:advenire
Nocere,nocuisse+dat:dañar
Nom.tu;gen. Tui
Rapere,rapuisse,raptum:capere et secum ferre
Tangere,tetigisse,tactum
Curro,cucurrisse
Relinquere,reliqui,relictum
Pervenire:advenire
Nocere,nocuisse+dat:dañar
Nom.tu;gen. Tui
Rapere,rapuisse,raptum:capere et secum ferre
0 comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.