EL MITO DE CORONIS O EL PORQUÉ DEL PLUMAJE NEGRO DE LOS CUERVOS

9:50 Posted by MAGISTER JOAMMIRO

Coronis pulchra fuit puella quae in Graecia habitabat. Apollo, qui in silvis et agris errabat, cum primum eam iisdem in locis laete ludentem conspexit, statim eam amare coepit. Accessit igitur ad puellam et, amorem suum fassus, sic loqui coepit: “ O Coronis, oro te ut me audias: ego te amo; pulchrior dea mihi videris esse!”, verbisque magnificis eam laudabat. Respondet ei Coronis: “ ego quoque te amo, o Apollo; oro igitur te ut me amare pergas neve umquam me deseras!”. Occultavit autem se alium amare virum. Deus, qui plane hoc ignorabat, laetabatur talia verba audiendo atque cotidie de summo Olympo descendebat Coronidem videndi cupidus. Coronis Apollinem in silva exspectabat et valde gaudebat quod deus pulcherrimas gemmas ferebat quibus et digitos et collum et bracchia ornare poterat. Quoniam Apollo animadverterat eam illis ornamentis gaudere, “o mea puella,” aiebat,” noli timere, nam curabo ut cotidie novis gemmis novisque margaritis corpus tuum formosissimum ornetur”. Coronis, cum primum Apollo in Olympo reverterat, ad amicum suum pergebat. Certo die, dum Coronis et amicus eius in silvis ambulant et inter se oscula dant, corvus albus Apollinis qui eos conspexerat, ad Apollinem volavit et ei dixit: “O Apollo, te monere volo ne credas puellae amorem fatenti. Coronis enim non te, sed alium virum amat: nuper eam vidi cum amico suo in silvis errantem et oscula inter se dantem”. Apollo iratus ex aurea sella in qua sedebat surgens de Olympo descendit et ad silvam iit. Cum primum puellam vidit sagittam in eam misit et interfecit at continuo facti sui paenituit. Postquam eam mortuam et humi iacentem vidit, tristis ac maerens, herbas, quibus aegros sanare solebat, ei dare conatus est. Frustra tamen nam puella mortua in sanguine suo iacebat. Tunc corvum punire constituit et albas pennas eius in nigras convertit. Hanc ob causam nunc omnes corvi nigri sunt.

0 comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.