EL MILAGRO DE LOS PANES Y LOS PECES

8:28 Posted by MAGISTER JOAMMIRO

Et Iesus ascendens in montem, sedebat illi. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos et alios multos: et proiecerunt ad pedes eius, et curavit eos: ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes. Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: misereor turbae quia triduo iam adsunt mecum et nihil habent ad edendum. Nolo dimittere eos ieiunos ne deficiant in via. Et dicunt ei discipuli: "sed ubi inveniemus panes tantos ut saturemus turbam tantam?" Et ait illis Iesus: "Quot habetis panes?" Illi dixerunt:"septem; et paucos pisces". Et Iesus, accipiens septem panes et pisces et gratias agens, fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. Et comederunt omnes et saturati sunt; erant autem qui comederunt quattuor millia hominum.
triduo: tres días
ieiunos: en ayunas
deficere: desfallecer
saturare: saciar

0 comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.